monumenta.ch > Plinius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 91
{XXXV} bibitur et cum oleo subfervefactus vel per se elixus ad convolsa et rupta intus lapsoque ex alto. nulla ergo sunt crimina brassicae? immo vero apud eosdem animae gravitatem facere, dentibus et gingivis nocere. et in Aegypto propter amaritudinem non estur.